Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
cia ducimur, speque non iucerta tenemus, vt tu, tanquain princeps catholicus , circa illa te promptum exhibeas et paratum, quae superni regis sint accepta conspectui , sedis apostolicae beneplacito consonent, tuaeque salutis profectum, et fidei orthodoxae respiciant incrementum. Porro, etsi circa salubrem statum regnorum quorumlibet, in quibus catholicae fldei cultus viget , praedictae sedis curiosa sollertia studium gesserit sollicitudinis diligentis 5 a longis tamen ante actis temporibus erga votiuum et prosperum Vngariae regni statum se curae propensioris instantia et quadam sollicitudine speciali vigilem et attentam exhibuit (Interiecta mentione legationis Episcopi Firmani subdit) Disposuimus, dum adhuc essemus in vrbe, ac praeiatus rex (Ladislaus) viueret, nostris litteris, super huiusmodi legatione confectis , venerabilem Fratrem nostrum Beneuenutum, Eugubinum Episcopum , virum vtique prouidum et discretum, zelatorem iustitiae , ac nobis et fratribus nostris merito suae multiplicis probitatis acceptum, latorem praesentium, ad praefatum regnuin, commisso sibi in eo , et in nonnullis prouinciis plenae legationis officio, destinare. Qiium autem propter obitum dicti regis praefatum regnum 11011 minus ipsius indigere legati praesentia dignoscatur , ct propterea legatus ipse ad regnum se personaliter conferat supra dictura, ac timeatur , quod Tartari, Saraceni, pagani, Neugerii et haeretici etiain et alii infideles ; quorum ad partes ilias , prout fide dignorura habet assertio, innumera confluit inultitudo, exsecrabili ducti vesania, et damnatae temeritatis ausibus excitati, ad eiusdera regni turbalionem, occupationem, et inuasionem nefariam