Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
eorumdem Neugariorum miserabiliter spoliatam , et ipsam cameram enormiter efFractam, et omnia praemissa a Praelatis, Baronibus. Nobilibus Regni nostri perpetrata fuisse, constissent euidenter; ipsum priuilegium eiusdem Domini Belae Regis de verbo ad verbum praesentibus inseri fecimus et auctoritate praesendum innouandum duximus pariter et confirmandum. \ t igitur huius nostrae innouationis seu confirmationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, -nec processu temporumper quempiam possit seu valeat retractari, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri patrocinio communitas. Datum per manus discreti viri , Magistri Tlieodori, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, nonage~simo, regni autem nostri anno I. " Ex. autographo Wagner Anal Scep. P. I. p. 303. Bardosy Suppl. p. 341. Katona Tom. VI. p. 1031. sq. Autographum est in archiuo Camerali. A. Ch. 1290. Idem Andreas suscepta iure hereditario regni corona Archiepiscopo Slrigoniensi confirmalis fori Strigoniensis libertatibus ac tributis sratificatur, Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae , Bulgariaeque rex. Yniuersis praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Sal uatore. Ius postulat, et consentaneum fore dignoscitur rationi, vt quid cuique ex iustis causis, eL titulis legitimis interuenientibus conceditur vel coiifertur, id solidum et firmum debeat permanere ; maxime cum — — — — — et proprietatem sanctae malris ecclesiae, quae regenerat fideles iu