Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

sic distinguuntur: quod ab vna pnrte villa Bezen, et ab alia parle inter possessionein eorumdeni Mvr siinilitcr vocatam , itein terra Focli , inter terram eorum propriam, ex vna parte Verekene vocatam , ex alia parte inter terram Parachan vocatam; a tercia vero parte inter terram Pop­nepe vocatam; et ibi mete eorum terminantur. Hoc nihiiominus declarato: quod si tacita verita­te, aliqui super ipsis possessionibus aliqua instru­menta obtinuissent, aut aliquibus ignoranter con­tulissemus, et super hoc litteras seu instrumenta contulissemus, cassas et vanas reddimus , et au­ctoritate presencium in irritum reiiocamus ; ita vt vbicunque fuerint exhibite, omnino viribus sint caritura. In cuius rei inemoriam, perpetuamque lirmitatem, presentes concessimus litteras , duppli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Theodory , Albensis ecclesie Praepositi, aule nostre Yice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MiUesimo, ducen­tesimo nonagesimo. Quarto nonas Decembris, Tn­diccione quarta, regni autem nostri anno primo. " Ex autographo. Dipl. Hung. Szechenyi p. 544. sqq. Transcripsit Capit. Poson. an. 1304. Quod in archiuo Vrhis Poson. existit. A. Cli. 1290. lderrt Andreas litteras Ladislai Chuni terram Nadasser pro terra Cheremete, ob mineras auri hic repertas, cambiantis roborat. Litteras Ladislai IVti, quibus hic terram Na­dasser, in comitatu Thuroczensi sitam, Mathiae, filio Andreae pro Cheremet e, in qua minerae auri fuerant repertae, contulerat, Andreas III. anno regni sui Millesimo, ducentesimo, nonage­simo confirmat.

Next

/
Thumbnails
Contents