Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1294. Ioannes Albas B. V. de Scepui d» concordia inter se , ac scultetum suitm IJelbrandum intuitu villarum Granich et Kolbach inita, metis designatis teNos Frater Joannes dictus, Abbas Ecclesiae Beatae Virginis de Scepus, totusque conuentus eiusdem loci, memoriae commendantes, significamus praesentium per tenorem quibus expedit, vniuersis: qnod cum nos totam causam nostram super duabus villis, ad Ecclesiam nostram spectantibus, videlicet Granigh , et Kabach vocatis, quam contra Helbrandum Stoyani coram Comite Baldo Scepusiensi mouebamus, nos, atque idem Helbrandus Stojani pari voluntate ad arbitrium sex proborum virorum conuenissemus, infra scriptorum , quorum nomina sunt liaec : videlicet Comes Uelbrandus magnus de Leocza , Hencz de Kabusdorf, et Ecardus frater eiusHem, qui sunt pro parte nostra. Item Comes Menyardus de Zeyle, Menyardus deSancto Georgio, et Ioannes de Ginawyyeoi 7, qui t&ierunt de parte Helbrandi Stoyani, septimus eorumdem fuit tanquam mediator Magister Praefictus Curialis Comes Baldi Comilis Scepusiensis, qui tandem inter nos et ipsum Helbrandum Stoyani super causis praedictarum villarum arbitrantes, talem fecerunt compositionem : quod ipse Helbrandus Stoyani, ac sui heredes, haeredumque suorum successores, pro recompensatione localionis ipsarum duarum villarum, et suis laboribus multiplicibus, etexpensis, quas in eisdein expendit, centum et viginti iugera terrarum ex ipsa villa Granigh , et similiter centum et viginti iugera terrarum in villa Kobach, molendina etiam et piscatoria in vtraque villa iam ante dicta, et quodstatur.