Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

villa Lihicza, et etiam aliae villae, ad quarum metas vicina est, ipsa sylua carere non poterunt; de eadem dimisimus ipsam syluam stare ad vsum ipsorum Saxonum, sicut steterat ab anle vsque modo ; ita tamen quod nec per nos, nec per ipsos Saxones aliquo tempore in eadem sylua villa de­beat> aedificari. Metae vero ipsius syluae hoc or­dine distinguuntur : Prima meta incipit vbi est me­ta antiqua intra supra dictam viJlam Libitza, et villa Kesmark, deinde vadit ad metas Andreae, fi­lii Polan, deinde vadit ad fluuium Lomnicza, et super fluuium Lomnicza ascendit vsque ad caput eiusdem fluuii; deinde vadit directe vsque ad ca­put fluuii Lybicza; deinde vadit vsque ad caluum montem; deinde vadit ad metas antiquas, quae sunt inter villam Rusnicz , et dictam villam Libi­cza, et villam Durandi. Et sic metae illius syluae terminantur. In cuius rei memoriam, firmitatem­que perpetuam,'litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum mense Aprili MCCXCIV. Ex analectis Fejervarianis Tom. If. nro DXLIV. Ex > apographo antiquissimo, iuter acta oppidi Menliard con­seruato. Suppl. Bardosi. p. 391. JX. Ch. 1294. Hildebrandas Saxonum Comes , easdem Baldi litteras transcribit. Nos Hilbrandus , Comes Saxonum et lurati ; ac vniuersi Iudices de Scepus, significamus vniuer­sis, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod Haymannus Iudex de Lybicha, ex parte sui et villanorum suorum, ad nostram accedens prae­sentiam, exhibuit nobis Iitteras Nobilis Viri Bal­di, Comitis de Scepus, cum instantia nos rogan-

Next

/
Thumbnails
Contents