Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
ipsum priuilegium nostro regali priuilegio eonfirmari. Cuius tenor talis est ( v. ad an. 1278.) Nos igitur ipsius vener. patris, episcopi Vesprimiensis iustis petitionibus inclinati, dictum priuilegium libenter receptum, de verbo ad verbum praesentibus inseri faciendo; nostro regali priuilegio duximus confirmandum. In cuius rei testimonium praesentes eidem ecclesiae Vesprimiensi concessimus regalis nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri , M. Theodori, Praepositi Albensis aulae nostrae Vice-Cancellarii, diJecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCIV. quinto Kalendas Augustij regni autem nostri anno quarto. " Apud Sehmitth Epp. Agr. Tom. I. p. 230. Kutona Tom. VI. p. 1113. sq. Ch. 1294. Idem Andreas Magistro Eliae, filio Comilis IVolfgangi Jurchak , quamdam siluam in Comitatu de Scepus, ad alpes Golcha sitam , confert. Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmaciae, Croaciae, Hamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeaue Kex. Oinnibus tam presentibus, quam futuris , presentes litteras inspecturis, salutem in salutis auctore. Regalis celsitudinis munificencia bene meritos speciali tenetur diJeccione prosequi et fauore; presertim quos sibi cernit fidelitatis obsequia gratuita iinpendisse, graciori beneficio debet attollere et eisdem liberaliter prouidere. Proinde ad vniuersorum tam praesencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quodcum Magister Elias, filius 4 Comitis Farkasii de Jurchak, fidelis noster, in pri-