Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

rum quidem tenor talis est: (vid. ad an. 1263.) Exiiibuit etiam idem Leonardus, patentes litteras predicti Detrici, quibus mediantibus particula ter­re predicte, et sylue, ex precepto praefati Domi­ni J3ele regis, sibi statuta fuerat et assignata, in haec verba: Nos Detricus, Comes de Zoium et de Scepus, damus pro memoria, omnibus significan­tes : Quod rex ore suo nobis praecepit, vt Leo ­nardo in Scepes, prouisionem in terra faceremus. Inuenimus igitur quandam particulam terre vacan­tem circa metas viilanorum de Bela, quam eidem Leouardo, absque praeiudicio litterarum regie iVIa­iestalis, et cuiuslibet populi statuimus, et per lide­lem nostrum Marcum Comitem metis fecimus cir­cumdari. Cuius terre prima meta incipit apud me­tas Teutonicorum de Bela, et vadit versus meri­diem, ad fluuium Thothpathaka vocatum , et ibi est arbor Zemerce vocata ; post hoc vadit per vallem lutosam ad quamdam tiliam, que est in angulo sylue, et inde tendit ad fluuiurn Sarpatha­ka, ibique terminatur. Nos igitur peticionem Leo­nardi ipsius attendentes fore iustain, consideran­tesque eius meritoria obsequia , predictas litteras Domini Bele Regis memorati, et ipsius Comitis , opido non rasas, non cancellatas , nec in aliqua sui parte viciatas, quia eciam (vidimus) ipsam par­ticulam terre simul cum particula sylue predicte, iuxta collacionem ipsius Domini Bele regis in Jit— teris Domini Ladislai regis , clare memorie, ipsi Leonardo per eumdem Dominum Ladislaum Re­gem fore collatam, auctoritate presencium confir­mamus. Dixit eciam idem Leonardus eandem par­ticulam terre simul cum particula silue predicle in concambium cuiusdam particule terre ct dimidieta-

Next

/
Thumbnails
Contents