Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
pactum inter Fridericum II. ac Belam IV. irritiun praetexens, Hungariam iure quasi clientelari Germaniae obnoxiam, 'ntio suo Alberto, Austriae Duci, datis ad Imperii quoque Principes litteris, in feudum contulit. Hoc quoque periculum Hungarorum fide et armis, Yiennam vsque circumlatis, depulsum est. Subsequos vero Caesaris regnum inter filium suum, ac Regem Bohemiae diuidendi conatus, Nicolai IV. PP. qui Ladislao sine haerede mortuo, Hungariam ad prouisionem sedis Apostolicae deuolutum putabat, solemnis intercessio turbauit, ac mors proxime subsecuta intercepit. Non ita feliciter illud, quod a Regibus Siciliae imminebat, poterat propulsari. Pontifex enim diu exterorum, domesticorumue sinistris relationibus pulsatus, religioni Christianae a Cumanis , Schismaticis ac Haereticis extremum metuit periculum; *) huicque per obnoxi*) „ Haec vero sunt pericula a Regno Hungariae Christianitati imminentia : primum, quod in ipso regno Cuinani manutenenlur j «jui et iuuenculos capti. "A