Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Yniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, praesens scriptum intuentibus, salutem in eo, qui est vera salus. De singulorum prouisione solliciti , circa illos curam debemus impendere specialem , qui se seruitiorum suorum meritis deuolissimos Maiestati regiae reddiderunt. Proinde ad vniuersorum notitiam, praesentium, quam futurorum, harum serie volumus peruenire: quod Magister Iwanka, filius Comitis Andreae, ad nostram accedens praesentiam, quasdam terras castri nostri Nitriensis Taranteleky, et Kucha vocatas, et habitatoribus destitutas, vt dicebat, a nobis sibi dari postulauit. Verum quia de eisdera terris nobis veritas non constabat, ne nostrae donationis insignia sub incerto donationis titulo vacillarent, ad pleniorem notitiam perfectius et vlterius habendam Capitulo Nitriensi, fidelibus nostris, dedimus in mandatis, vt vna cura Thoma Cholkez de Zeleus, homine nostro, hominem ipsorum mitterent pro testimonio; coram quo idem homo noster dictas terras assignaret ipsi Magistro Iwankae, si non fuerit contradictum ; etc. — — Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruitiorum meritis ipsius Magistri Iwankae , quae idem in diuersis expeditionibus regni nostri, maxime specialiter in expeditione, quam contra Ducem Austriae et Stiriae, tunc nostrum et regni noslri inimicum capitalem habebamus, in expugnatione castrorum , variis periculorum generibus, ex feruore fidelitatis se immergere parui pendens, cum efFusione sui sanguinis, fideliter exhibuit et deuote; attendentes etiam et beninignitatis oculis prospicientes afflictiones eiusdem Magistri Iwankae, quas per Magistrum Ioannem,