Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

cialiter declarato, quod assumserunt iidem Comes Ladislaus et Nicolaus, filius Nicolai, fraler suus dictum DominumA. Episcopum et suos successores ab omnibus ratione praefatae possessionis Bulcliu molestare volentibus defendere, et expedire pro­priis eorum laboribus et expensis. Vt igitur hu­iusmodi permutationis series robur obtineat perpe­tuae firmitatis, nec possit in processu temporis re­uocari; praesentes eidem A. Episcopo concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine robora­tas. Datum per manus Discreti viri Magistri Theo­dori, Praepositi Alljensis Aulae nostrae Vice-Can­cellarii , Dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M. CCXCIV. II. Kalend. Aug. regni autem nostri anno quarto." E collectione Diplomatica Wagnerio - Jankovichiana nro. 55. p. 505. sq. Originale in Archiuo Primatiali. yl. C/i. 1294. Andreas III. R. II. Magistro 'Petro,/ilio Kompold, terram Eurs donatam confirmat. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Raraae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fi­delibus, praesentibus et fuluris, praesens scriptum inspecturis , salutem in Domino sempiternam. Ad "vniuersorum notitiam Jiarum serie volumus perue­nire : quod Magister Petrus , filius Kompold , ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis pri­uilegium Domini Stephani, incJjtae recordationis, super collatione cuiusdam lerrae Eors vocatae, confectum : petens cum instantia , vt ipsum priui­legium ratum habere, et nostro dignaremur pri­uilegio confirmare. Cuius quidem tenor talis est: Stephanus , Dei gratia (vid. ad an 1264.) Nos ita-

Next

/
Thumbnails
Contents