Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

tempora , sicut primitus fuerat condonata, sic et successionum vicibus rediuiuis , vsque ad nostra tempora extitit confirmata, ipsis et eorum succes­soribus in vices perpetuo successiuas iugiter possi­denda. Vt igitur huius nostre donacionis, seu col­lacionis series robur obtineat perpetue firmitatis nec processu temporum per quempiam possit, vel debeat reuocari , presentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per rnanus discreti viri , M. Theodory, Albensis Ecclesie Praepositi, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno MCCXCIV. Regni autem nostri anno IV. XIII. Kal. Augusli. " Ex autographo. Dipl. Szech. Hung. p, 579. sqq. A. Ch. 1294: Idem Andreas priuilegium Ladislai, Pt ae­cessoris sui, de terra Ibran Comiti Seuerido collata confirmat. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Piamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore : Ad vniuersorum noticiam ha­rum serie volumus peruenire : quod Comes Sebrech, filius Marcelli, fidelis noster, nostram adiens prae­sentiam, exhibuit nobis patentes litteras capituli de Kw, continentes tenorem priuilegii Regis La­dislai, fratris nostri Patruelis , super facto cuius­dam possessionis Ibran vocatae confecti; petens nos humiliter et deuote, vt ipsas patentes litteras ratas liabere, et nostro dignaremur priuilegio con­firmare: Quarum quidem patentium litterarum te­nor talisest: Nos Capitulum (vid. ad an. 1286.)

Next

/
Thumbnails
Contents