Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

ctores vero ad nostram citet praesentiam, ad ter­minum competentem, post liaec vero seriem facti nobis rescribatis. Datuni in villa Puspuky, prope Fylek , feria tertia proxima ante festuin Beati Vr­bani Papae. " Nos igitur mandato Celsitudinis Ve­strae obtemperantes, vt tenemur , Magistrum Gal­lum , socium et Concanonicum nostrum , cum praedicto homine Vestro , ad exequenda praemissa transmisimus; qui idem homo vester et noster so­cius, ad nos reuersi dixerunt : quod idem honio Vester in praesentia dicti socii nostri portionein praedicti Comitis Pauli , sine herede decedentis, quae in terra Hideglikuth vocata ipsum ex colla­tione regia, vt dixit, contingebat, cum vtilitati­bus et pertinentiis suis, facta reambulatione, prae­sentibus commetaneis et vicinis, iure Ecclesiae no­strae saluo manente, statuit praedicto Paulo Prae­posito, et suis fratribus nullo contradictore exi­stente. Nos igitur consideratis fidelitatibus, et ser­uitiorum meritis eiusdem Pauli Praepositi, et fra­trum suorum praefatorum, que iidem in diuersis expeditionibus articulis et negociis regni nostri, maxime in expeditione , quam contra Albertum , Ducem Austriae et Styriae , tunc nostrum et regni nostri inimicum capitalem habuimus, pro fidelita­te regiae coronae, in expugnatione castrorum llo­ro et Huheneer , ac aliarum munitionum eius, missilium, et iactus lapidum minirne formidantes, cum effusione suorurn sanguinum fideliter exhibue­runt, et arnore , specialius propter mutilationem vnius pedis Vyd , superius annotati fratris eorum­dem , quam idem in conseruatione caslri Zynche vocati, per quosdam Barones nostros, nobis infi­deles, est perpessus: nolentes eorum meritoria

Next

/
Thumbnails
Contents