Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
vsum macellorum transferre praedictorum; per nimiam exeogitatain malitiam et saeuitiam in praeiudicium Capituli praenotati; vt portione tributi sibi debiti fraudarentur, quadraginta quinque marcarum iuxta existimationem communem , vsque ad haec tempora damnum inferentes eisdem. Et licet multis monitis paternalibus institerimus erga ipsos, vt a tali insolentia penitus se cohibereut, quia tamen non profecimus erga ipsos ; non etiam dilfinitiuam sententiam Domini nostri Andreae, Dei gratia, illustris Regis Hungariae, vt ad loca pristiua reuertantur, iura, Capitulo debita, cum integritate soluendo , obseruure curarunt; ne peruersorum cornpago inordinata, statum vnitatis valeat irnmutare, attendentes, quod ferro abscindenda sunt vulnera , quae fomentorum nostrorum non recipiunt medicinam; iuxta authoritatem canonuru paternorum, in nomine Domini, authoritate Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et Eeati Adalberti, ac nostra metropolitica poteslate in praedictos macelhtrios boum, scilicet et alterum Ludouicum, Yalentinum, Mathiam longum, et alterum Mathiam paruum, Menhardum , Ladislaum, Iako, Benedictum, Colinum , Dionysium, Ioannem et duos fratres Sedelini , in his scriptis excommunicationis sententiam promulgamus , tradentes eos Sathanae ad interitum carnis , vt spiritus eorum in die Domini salui fiant. Quocirca deuotioni Yestrae in virtute obedientiae firmiter praecipiendo mandamus, quod praefatos macellarios, noininatim expressos, tanquam excommunicatos euitetis, et faciatis ab omnibus arctius er.ilari: P u 1 sat i s campanis, etexstinctis candelis singulis domini-