Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
am, quamdam possessionem suam Ker vocatam, cum suis vtilitatibus ex perinissione et voluntate filiorum suorum praedictorum, et Simonis fratris sui praenominati, sicut dicebat, confessus est vendidisse quindecim marcis, finiargenti, plene habitis, et receptis Michaeli Mortunus, Iako et Petro, filiis Simonis de Wosyan , et per eosdem posteritatibus ipsorum iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Cui quidem possessioni, seu terrae Rer vocatae, a parte orientali terra ipsorum filiorum Symonis Chonk vocata , a parte autem meridionali terra eorumdem Ker nuncupata; a parte vero occidentali terra ipsorum Karako dicta; a parte Septemtrionali possessio similiter ipsorum Wosyan nominata vicinantur. Insuper idem Comes Adrian, filius Simonis, tam pro se, quam pro praedictis filiis suis et pro Simone, fratre suo supradicto , firmiter et solemphniter assumsit ratione praedictae possessionis Ker vocatae, eosdem filios Comitis Simonis, videlicet Comitem Michaelem, Mortunus, Jako, et Petrum , ac posteritates eorumdem, ab omnibus impetitoribus expedire suis laboribus et expensis. In cuiiis rei memoriam et perpetuam firmitatem, ad petitionem et instantiam partium praedictarum, praesentes concessimus sigilli nostri munimine consignatas. Datum anno Domini Millesimo, ducentesimo , nonagesimo quarto. " F.x autographo familiae Simouyi de eadein eruit Rajcsunyi.