Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

Cholkez de Sceleus, nostrum misissemus hominem . flde dignum pro testimonio , qui rediens nobis concorditer retulerunt, quod quasdam terras Ca­stri Vestri Nitriensis Turanteleki, et Cucha vocatas coram Commetaneis et vicinis reambulassent, et eas­dem vacuas inventas, ac Collationi Vestrae perti­nentes, statuissent Ivanka filio Comitis Andreae, sine Contradictione cujuspiam existente, sub metis et terminis, quibus pridem Castrum tenuisset et possedisset: cujus quidem Turanteleky a parte Se­ptemtrionis videlicet superiori terra filii Nicolai , filii Ioannis de Berench, a parte vero inferiori ver­sus meridionalem terra Domini Archiepiscopi Stri­goniensis Keer vocata , a parle vero occidentali terra Kezeu vicinatur. Item vero terrae Cucha ler­ra Comilis Thoinae fratris eiusdem Ivankae Zobol vocata, a parte superiori ; a parte vero occidentali terrae villae Tordoskeddi similiter vicinatur, sicut ab eisdem Vestro , et nostro hominibus recollegi­mus, concorditer referentibus. Datum in Crastino festiuitatis Beatae Agnetis Virginis et Martiris. Ex autographo Gacs. A. Ch. 1294. Iwanha, Praepositus Conuentus de lurocz de concamhio ralione terrae Sehezlavez inter Petrum Co~ mitem ac fdios Vithonis inito testatur. Vniuersis, praesentes litteras inspecturis, Iwan­ka, miseratione diuina Praepositus et Conuentus Ecclesie beate Virginis de Turocz, Ordinis Prae­monstratensis, salutem in autore salutis. Quoniam vt queuis dispositio gesta sub tempore , scripto consueuit testimonio fulciri: ad Vniuersorum ita­que notitiam tam presentium quam futurorum

Next

/
Thumbnails
Contents