Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
sL Ch. 1293. Lodotnerius yl. Episcopus Strigon. priuilegia /nnocentii III. et Martini IV. PP. pro Benedicto Pt ae~ posito Chornensi transcribit. Lodomerius, miseratione diuina, Arcliiepiseopus Slrigoniensis , locique eiusdem Comes perpetuus, vniuersis Christi fidelibus , quibus praesens pagina ostendetur, salutem cum benedictione paterna: Significamus vobis, quod frater Benedictus, Vir religiosus, Praepositus monasterii beati Michaelis de Chorna , Ordinis praemonstratensis, nobis exposuit ad nostram praesentiam accedendo: quod priuilegia Sanctissimorum Patrum, Iiomanorum Pontificum, videlicet Innocentii etMartini, confecta super facto libertatis et decimarum Ordinis ipsorLim, propter discrimina \iarum , et tempLis impacatum, pro necessitatibus ipsorum deferre non valeret; petiit instanter et humiliter a nobis, \t ipsa priuilegia, nec vitiata, nec cancellata, de verbo ad verbum inseri faceremus. Cuius quidem priuilegii tenor talisest: Innocentius Episcopus (v. ad ann. 1219.) Secundi priuilegii tenor talis est: Martinus Episcopus (v. ad an. 1281.) Nos igitur petitionem dicti Benedicti Praepositi iustam esse et legitimam attendentes, praedicta priuilegia non rasa , non cancellata, non interiecta, nec in aliqua SLii parte vitiata, praesentibus nostris litteris de verbo ad verbum inseri fecimus, sigilli nostii munimine roborando. Datum Strigonii Anno Domini MCCXCIII. XVII. kal. Octobris." Ex Analectis Wagnerio - Jankovich. Tom. IV. mo 78. Tom. VI. Vol. I. 17