Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

Millesimo, dueentesimo, nonagesirno tertio. III. Kalend. Iulii, regni autem nostri anno tertio." Ex. authentico transumpto Capituli Scepusiensis. Wag­ner Anal. Scepus. P. I. p. 305. Suppl. Bardossy p. 3G3. Katona Tom. VI. p. 1102. sqcp V. archiui eiusdem Scri­nio VII. Fas. V. nro 1. y/. C/i. 1293. Idern Andreas P/ebanis Sarosiensibus , vt decimas eius territorii percipiant, concedit.t Andreas, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae , Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Ilex. Omnibtis Christi fi­delibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in salutis largitore. Boni Principis et religiosi est , sanctam matrem Ecclcsiam in sua praerogatiua li­bertatis conseruare, et ab his, quae sunt tributa egentium animarum, penitus retrahere manus suas. Proinde ad vniuersoruin notitiam harum serie vo­lumus peruenire: quod nos, cum nobis per quos­dain relatum fuisset, quod Ecclesia beati lacobi de Saaros non PJebania , sed simplex esset Ecclesia Parochialis, et suggestum sacerdolale exstitisset, ac sacerdos dictae Ecclesiae decimas intra lerritorium ipsius Ecclesiae existentes non de iure, cum secun­dum approbatam consuetudinem regni nostri, non ad Parochiales Presbiteros. sed tantum ad PJebanos pertineat perceptio decimarum , ipsas decimas ca­stro nostro voluissemus applicare, quia lamen no­bis per litteras Venerabilis Patris Lodomerii, Dei gratia, Arehiepiscopi Strigoniensis, et per oinnes Barones nostros, tunc temporis apud nos existen­tes, constitit, quod ipsa Ecclesia B. IacoI)i de Saa­ros, a suae institutionis exordio semper exstitit Jplebania : volumus et irrefragabiliter definimus,

Next

/
Thumbnails
Contents