Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

s<im ordinationem nostram, vniuersas terras prae­diorum nostrorum reambulatas, a quibuslibet au,­ferendo, restitui, et applicari praedictis praediis nostris fecissemus; tamen consideratis fidelitatibus, et seruitiorum meritis Magistri Pauli etSerefil, fratris eiusdem , filiorum Comitis Rechk, quae nobis in primo introilu Nostro in regnuin Hunga­riae, non parcentes rebus eorum, nec personis cum omni feruore fidelitatis impenderunt, maxime eo tempore, quo ipsos Magistrum Paulum et Se­refil , in auxilum et iuuamen Ladislai , Ducis San­domeriae et Siradiae , cognati nostri charissimi, vna cum Baronibus , et aliis multis Nobilibus re­gni nostri , ad Poloniam misissemus : Iidem Comi­les Paulus et Serefil , in expugnatione Castri Pro­datin eodein Duce Ladislao , et aiiis Baronibus et Nobilibus regni nostri concernentibus, laudabiliter dimicarunt; vbi etiam Ioannes frater eorum exti­tit interemptus; sicut liaec omnia dictus Ladislaus Dux, nobis oraculo viuae vocis recitauit. Ceterum cum propulsandis iniuriis nostris et regni nostri, contra Ducem Austriae exercituin mouissemus, et cum eodem exercitu ante ciuitalem V iennen­sem accessissemus , praefatus Comes Paulus cum Baronibus et regni nostri Nobilibus, se fortunae casibus pro fidelitate nobis debita submittendo , prope ipsam ciuitatem, vt miles strenuus, lauda­biliter dimicauit ; quemdam leutonicum militero cum lancea de suo dextrario deponendo , vbi equus suus aptus ad pugnam in acie per partem aduersam est interemptus. Quae omnia ipsum id fecisse iidem Barones, et Nobiles regni nostri no­bis recitarunt. Quamdam terram , ad praedium nostrum de Turucz pertinentem, P r o u n a voca­16 *

Next

/
Thumbnails
Contents