Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

sl. Ch. 1292. Extractus Diplomatum aliorum anni liuius. 1.) Litterae , quibus mediantibus Capitulum Scepusiense molendinum suum ad metas possessio­nis Almas positum, cum duobus iugeribus terrae, et fundo pro curia, Conrado et Geraldo fratribus erga censum medii tertii fertonis annue pro festo B. Martini pendendum in perpetuum Gonfert. An­lio Domini MCCXCII. Ex archiuo Cap. Scepus. Scrinio If. fasc. II. nro 12. 2.) Capitulum Strigoniense portionem terrae Szamar in territorio Slrigoniensi cuidam Geda 1 4. marcis argenti fuisse venditam , testatur. Metales eius Dominicus Praepositus expediuit. Anno Do­rnini MCCXCII. 3.) Capitulum Nitriense terram suam Rosnicza (Rohosnicza) , cum tertia illius parte a Cumauis emta , Magistrum Andream, filium Filii lwank, Capitulo Strigoniensi contitlisse testatur. 4.) Tliomas , Comes Nitriensis de lite cirea possessiones Sussol et Veszekeny, prope Malonya, inter Capitulum Strigoniense et Abbatiam de Gran composita. Omnium trium Originales sunt in archiuo Capitnlt Strigoniensis. 5.) Litterae causales intuitu deciinarum Bu­densium simul et iurisdictionis spiritualis A. 1292. Originales in archiuo Episcopatus Wesprimiensis. Sunt hae controuersiae anno 1502. finaliter compositae. 6.) Andreas Rex inhibet ciues et iudices , ne populos et lobbagiones Sanctimonialium iudicare audeant, sed requirant earum officiales pro satis­factione ; qui si satisfactionem dare neglexerint, euocentur ad praesentiain regiam. Anno 1292. Originales in archiuo Capituli Poson.

Next

/
Thumbnails
Contents