Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

uie, notum facimus vniuersis , tam presentibus , quam futuris; Quod nos dilectorum fidelium no­strorum , qui nostris deuote insistunt obsequiis, •volentes digna retributione praemiorum ficlelia ob­sequia compensare; Henrici, aduocati d e P o­dolin, dilecti nobis , in eo , quod dictam ciuita­tem locauit, minus dignum reputantes irremune­rata merita deuocionis et promptitudinis sue con­niuentibus oculis pertransire; Henrico eidem et suis heredibus omnia macella, mensas pannorum, scamna sutorum, vnam curiam , in qua mactantur pecora, quae Kuttellioff vulgariter nuncupa­tur, balnea et molendina, quaecunque in spacio dimidii milliaris propriis sumlibus exstruet ; sex eciam mansos, quos ibidem emerit, libere conce­dimus possidere ; dantes. sibi et suis iam dictis he­redibus et successoribus , vniuersa iam praedicta Lona donandi, vendendi , et alienpndi plenam fa­cultatem. De mansis preterea, quotquot ipse Ilen­ricus locauerit, tara in syluis, eidem loco attribu­tis, quam in agris pridem cultis, quorum quili­bet in festo B. Martini annuatim octo scotos sol­uere debebit, Ilenrico eidem et suis heredibus sex­tum mansum deputamus , cum suis vsibus 5 de mensis pannorum , et apothecis sextara etiara par­tera prouenientem, cum iam dictis suis heredibus assignamus, pro nobis quinque partibus reseruatis; de culpis vero seu poenis Iudici aduocato praedi­cto, et suis heredibus et successoribus tercia pars in vsum cedet, pro nobis duabus partibus aggre­gatis. Debet autera praefala Ciuitas orania iura Magdeburgensia in causis, casibus et conditionibus quibuslibet tenere et habere ; quae in Ciuitate Cra­couia ex nunc vigent , et hactenus viguerunt.

Next

/
Thumbnails
Contents