Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

orgii, pridie non. Maii celebrato, oblatam in scri­ptis protestationem et perlectam : „ Ego Magister Posoiaiensis , Canonicus Ecclesiae Budensis, San­ctae Strigoniensi Ecclesiae metropolitanae iure im­mediate subiectae , ex mandato Magistri M. Prae­positi et totius Capituli eiusdem Budensis Eccle­siae, coram Venerabili Patre , beatissimo Domino Lodomerio, diuina prouidente clementia , Strigo­niensis ecclesiae Archiepiscopo , et Venerabilibus PP. episcopis et suifraganeis nostris, nec non co­ram venerabili capitulo Strigoniensi et vniuersis praepositis et abbatibus et praelatis, in hoc S. pro­uinciali concilio congregatis, protestando propono et proponendo protestor, quod rector, consules , et iurali, ac vniuersitas ciuium de castro Budensi, eamdem Budensem Ecclesiam et canonicos , in ea­dem diuinis obsequiis iugiter famulantes, grauibus damnis et iniuriis incessanter afliciunt ac pressu­ris j horis omuibus et temporibus, quibus eis data fuerit occasio vel opportunitas temporalis. Minu­tim enim omne ius Budensis ecclesiae interuertere et aufferre conantur, quasi pro eis scriptumsit: „frustratim lupus comedit agnum." Quamquam enim ordine iudiciario cum regia maiestate tribu­tum salium in portu Pest, ad ipsam pertinens Ec­clesiam, quod suarum tempore nundinarum circa festum Natiuitatis B. M. Virginis per potentiam eorumdem ciuium de Pesto consueuerunt impedire, relaxarunt, vigore iustitiae compellente , adiecta poena 200. marcarum , si contrauenerint in futu­rum; nihilominus tamen ipso tempore nundina­rum, eidem Budensi ecclesiae ita se irreuerentes exhibent et molestos, vt ofliciales et tributarios ipsius Ecclesiae inibi destinatos , frequenter in

Next

/
Thumbnails
Contents