Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
super signis et terminis, siue metis cuiusdam possessionis Episcopatus Ecclesiae Zagrab. Szent-Marton vocatae, ab ista parte fluminis Drauae, seu immediate iuxta eumdem fluuium Draua situatae et adiacentis, verteretur materia quaestionis; tandem mediantibus probis viris comprouincialibus, praefatam possessionem a terris vel possessionibus praedictorum Nobilium his terminis seu metis partes concorditer limitassent, seu etiam separassent: incipiendo scilicet a quadam aqua Kalystha vocata, vbi sunt duo dumi Horosch, et Stakachya vocati, lendit versus meridiem, et cadit in caput Cuiusdam stagni Stologa vocati; deinde vadit in aliam aquam, Kalystha, quae vocatur etiam alio nomine Valachycza; et parumper procedendo ad partern orienlalem, ad quamdam arborem pyri, diuertitque ad quemdain dumum, in quod ad Znuga, agnomine Pop-Znuga vocato situm, ibique terminatur. Igitur praedictus Magister Guchfried, ibidem in praesentiarum astando, retulit viua voce: quod cum praefata possessio Ecclesiae Zagrabien. Szentmarton vocata, a multis temporibus vel annis retroactis fuisset desolata; ita quod Ecclesiae praedictae nulla vtilitas ex eadem resultaret, vel proueniret; hac consideratione habita ipse Dominus Episcopus conditionem Ecclesiae suae gestiens facere meliorem, memoratam possessionem Szent-Marton vocatam, sub conditionibus, seu conditionum articulis et pactis , sicut in priuilegio ipsius Domini Ioannis Episcopi Zagrabiensis et Capituli Ecclesiae suae dixit plenius contineri, concessit , dedit et donauit praenotatis Nobilibus Nicolao, et Oliuerio, filiis Comitis Petri de Sylle, et Nicolao, fdio Comitis Borch de Phyles cognatis eorumdem, et 14 *