Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

dium animae suae ex promissione et voluntate Mi­chaelis, ac aliorum filiorum suorum, pro quibus idem Comes Benedictus comparuit, et assumpsit in numerum et in cetum Libertinorum suorum ; ita vt secum et filiis suis praedictis exercituare in exercitu regali, et non in alio, vna cum filiis suis, filiorumque successoribus teneatur , perpetuo et irreuocabiliter duxit transferendos ; volens , vt fi­lii eiusdem Petri quam primum ccntraherent ma­trimonium , ac posteri eorumdem apud quemcun­que vellent, si ipse Comes Benedictus, vel filii sui labori et seruitio eorum nollent respondere, pos­sent deseruire ; legitimati autem, si qui ex ipsis fierent, seruitium impenderent supradictum; qui si etiam paupertate praepediti exercituare non pos­sent , Dominis eoruin vnciam dare pro expensa teneantur. Statuit etiam, quod tam piam et salu­brem ordinationem filii sui inuiolabiliter obserua­rent, qui si ducti ausu temerario in eius animae grauamen recalcitrare niterentur , Omnipotentis Dei, et ipsius maledictionis incurrerent vllionem ; fecimus eorumdem nichilominus rectoribus Eccle­siarum , quibus cura inest animarum, tamquam piis orphanorum et oppressorum tutoribus, ad pro­sequendam, dum praesenles ad eorum conspectum in necessitate per supradictos offerentur, commit­tendo. Adiecit etiam, quod si dicti filii sui vel eorum successores timore Dei postposito, et prae­dicta praecepta contemnendo, ipsos vltra statutum seruitium voluerint aggrauare , ita vt eorum in­temperatam malitiam iidem vlterius nequeant tole­rare; tunc singuli datis singulis marcis, vt inos est I i ber t i n o r u m , se possint liberare ; et apud dictos Dominos suos, vel apud alios , si voJuerint

Next

/
Thumbnails
Contents