Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
tenus nullus in villis nostris tam eosdem, quam seruientes eorumdem huiusmodi debeat, vel praesumat molestare, et etiam impedire; alioquin, quicunque aliud attentarent, sciant grauaturos in rebus pariter et personis. Datum Strigonii in festo Beati Benedicti Abbatis. Anno Domini MCC. XCII. " Ibidem pagina eadem. Binas has litteras transcripsit Capituium Nitriense anno 1457. A. Cli. 1292. Abbatia S. Benedicti de Gran se terram cocorum suorum , Saro dictam, Micliaeli Chotor et Georgio in numerum Iobbagionum exercituantium assumtis, contulisse testatur. Herricus, miseratione diuina , Abbas Monasterii sancti Benedicti de Graan, et conuentus de eadern, memoriae commendantes quibus ^expedit vniuersis, praesentium per tenorem : Quod accedens ad nostram praesentiam Chotor cum suis fratribussuis, videlicet Comite Michaele et Georgio, quamdam particulam terrae Cocorum nostrorum circa Gran, Saro vocatam, et sine haerede decedentium a nobis humiliter postulauit sibi dari : Nos itaque praedictum Michaelem Chotor et Georgiuin in sinum matris ecclesiae accedere cupientes, ex consensu autem fratrum nostrorum, videlicet Leone Decano, Dominico Custode, Iohanne Clauigero, et aliis, ac voluntate et permissione Iobbagyonum Ecclesiae nostrae: yjdelioet Tyuodorio, Benedicto Comite, Farkassio -t-t — — et aliorum, eumdein Michaelem cum fratribus suis nominatis, pro seruitiis suis, nobis fideliter exhibitis, quas in tota tribulatione regni Ilungariae nobis et ecclesiae nostrae fideliter exhibuerunt, eosdem in numerum