Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
iudiciorum strepitu Strigoniensi Arcliiepiscopatui satisfacere iidem filii Cholk per omnia tenebuntur. Assumsit etiam ad multam ipsius Magistr» Spour instantiam, quod postquam in pacifica et quieta possessione praedictae terrae Izbeg idem Yenerabilis Pater positus fuerit, restitueret eis trium viliarum Turdemez vocatarum litteras priuilegiales quondam Mathaei Palatini, et nostras , ipsas litteras Mathaei Palatini confirinantes. Datum Budae in Dominica Iudica me. Anno Domini MCCXCII. u E MSS. Heuenesianis Tom. B. alias R. p. 198. A. Ch. 1292. Idem Andreas insignem Duruslai de Ilum erga se fidelitalem celebrat , ac remuneratur. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae , etc. Rex. Vniuersis Christi fideiibus tam praesentibus, quamfuturis, praesens scriptum inspecturis , saiutem in salutis largitore. Regiae Maiestatis subiimitas, licet manum munificam extendere debcat vniuersis; illos tamen fauore regio debet prosequi potiori , quos generosi sanguinis alta nobilitas, morumque iinmensa probitas, et sudores bellici, prae ceteris extulerunt. Proinde ad Vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire : quod considerantes fidelilates et seruitiorum merita, Magistri Duruzlai de Rum, dilecli ac fidelis nostri, quae et quas in diuersis expeditionibus regni nostri, non sine cruoris sui elfusione, et occasione innumerabilium seruitiorum suoruin in eonflictu exhibuit vt fideliter sic deuote; prout nobis per relationem Baronum ac Nobilium Regni nostri extitit manifestum. Attendentes ilaque ipsius ser-