Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

militem Austrium ad ipsas vrbis Viennensis portas insequi, atque illic adacta per dorsum hasta, equo praecipitare sustinuerit, in qua illi singulari pu­gna, tam etsi ei oculus dexter elisus fuerit, et sufFossus equus, tamen ad castra regis victor, ouans­que rediit. " Apud Bel Not. Hung. Tom. II. p. 562. 5.) Dominus Andreas Rex, Sabbatho proxi­mo ante Festum beati Dominici Confessoris, An­no Domini Millesimo, ducentesimo, nonagesimo primo, super remissione terrae, seu possessionis Marcetli, filii Ileres , eidem litteras elargitur. E regestro MSS. Lipto. 4.) Idem Andreas Donationales Regum Belae IV. et Ladislai Chuni super castro Marcelli, ac villis Lethon, et Heymuth Praeposito Scepusiensi elargitas, confirmat. A. 1291. Ex archiuo capituli Scepus. Scrinio Vf. fasc. I. nro VI. Confirmatae a Ludouico A. 1433. Ch. 1291. Extractus aliorum Diplomatum anni huius. 1.) Legimus etiam Ladislai IV. binas litteras, anno 1288. Buda expeditas , super cambio qua­ruindam possessionum in Hungaria pro domo Ste­phani, olim Bani, in ciuitate Zagrabiensi , facto inter Comitem Hodus et bani filios, dein ab his ciui Guillioni donatis. Quod cambium Andreas III. Rex anno 1291. in festo S. Benedicti Con­lessoris Iaurini confirmat, sub titulo : ,, Andreas , Dei gratia, Rex Hungariae. " Scribit iterum ex Kamarun anno eodem Andreas Rex Ciuitati. Ex iisdem litteris videre est : ciuitatem hanc regiam Andream pro rege, haud vero Carolum Martellum

Next

/
Thumbnails
Contents