Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
tenor talis est Nos Capitulum ecclesie Waradiensis damus pro memoria, Quod Comite Pveun de Bere alj vna parte , Item Comite Petro et Andrea fdys Comitis symonis dicti Wrdug pro se et Endus et Comite Myke fratribus suis, ab altera, coram nobis personaliter constitutis, Idem Comes Reun assumpsit et se ad lioc firmiter obligauit, vt terram suam Bere nominatam emptain sicut dixit Auincislow Gregorio et Iohanne filio Elye de genere Koplon cognatis Ipsorum filiorum Comitis symonis nemini alteri vendere possit si voluerit nisi prefato Myke et filys symonis supradictis , Datum feria quarta proxima ante octauam Pentecostes anno domini Millesimo CC° Nonagesimo primo. Nos igitur iustis peticionibus eiusdem magistri symonis gratum prebentes assensum, easdem litteras nostras omni prorsus suspicione carentes aperiendo transscribi et presentibus insertas de verbo ad verbum appositione sigilli nostri autentici fecimus conununiri, datum in octauis Festi Epiphaniarum domini, Anno eiusdem Millesimo CCC. XL. nono. Nos igitur peticioni pretitulati Iohannis fily dicti quondam Georgy fily Nicolai de Iswand in sua, ac dictarum sororum suarum personis , nobis porrecte et Iusticiae annuentes vt tenemur dictas litteras dicti Capituli Waradiensis patentes nobis exhibitas de verbo ad verbum transscribi et transsumpmi , transscriptumque et transsumptum presentibus litteris nostris inseri fecimus pro Iohanne filio, nec non nobilibus dominabus filiabus annotati quondam Georgy fily Nicolai de Isvvand antedictis communi Iure suadente, Datum feria secunda proxima post festum Epiphaniarum domini; 12 *