Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
priuilegium Domini Stepliani regis pariter cum litteris Domini Ladislai Regis patentibus praenotalis ipsis Nobilibus, inuitis per violentiam sint recepta, per Sclauum videlicet Dominicum memoratum, praedictos sumptus priuilegiorum dictorum et patentium litterarum in formam nostri priuilegii transferremus; Nos autem petitionem ipsorum considerantes esse iuri consonam et congruam rationi, praesentes litteras appensione sigilli nostri authentici communitas, eisdem duximus pro communi iustitia ad fidem faciendam de praemissis, et reddendam certitudinem concedendas. Datum per manus discreti viri Magistri Cjpriani, Ecclesiae nostrae Lectoris. Anno Domioi MCCXCI. Tertio Idus Octobris. " Confirmatae per regem Andream A. 1299. Ex. archiuo eiusdem familiae de Padan. Ch. 1291. Capitulum yjgriense donationales Ladislai Clnuii pro Petro de Sumus , de genere Aba transscribit. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris, praesens scriptum inspecturis , Capitulum Ecclesiae Agriensis, Salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod accedens ad nostram praesentiam Comes Petrus, filius Comitis Georgii de Sumus, de genereAba, exhibuit nobis patentes litteras Omodey Palatini, filii Comitis Dauid, de eodem genere , non rasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas , petens instanter, vt eas liostro inseri priuilegio faceremus. Nos igitur iustis petitionibus ipsius inclinati, ipsas litteras de verbo acl verbum describi facientes, nostro fecimus