Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
us Comes , significamus omnibus, quibus expedit, memoriae commendantes, quod cum inter Nicolaum Sacerdotem Ecclesiae S. Michaelis Archangeli de Hungarica villa Sceuden, et Patfochianos suos ex vna parte , et inter Hospites nostros de Theutonica villa Sceuden , super facto capellae ligneae ad praesens in eadem constitutae de nostra licentia speciali, contentio verteretur ; eo quod idem Nicolaus Sacerdos assereret, ipsam capellam in praeiudicium Ecclesiae suae parochialis fuisse constructam; et ex hoc ipsi matrici Ecclesiae damna et grauamina non modica irrogari; nos eorumdem hospitum nostrorum , de vtraque villa Sceuden meliori statui consulentes , praedictas quaestiones et dissensiones sopientes et sedantes inter eosdem, cum tali moderamine duximus ordinandum: eandem capellam ipsis hospitibus nostris Theutonicis de Sceuden , Parochialem Ecclesiam cum Iapideo opere , si eis placuerit, decreuimus concedendam. Omnia diuina et ecclesiastica Sacramenta, et specialiter Baptisma paruulorum, locum sepulturae apud eandem capellam permittentes , libere celebrari ; et Sacerdos per eosdem Hospiles nostros de Theutonica villa communiter electus, audiendi confessiones , poenitentias iniungendi , Eucharistias consecrandi , simul cum vnctionibus vltimis in ipsa capella liberam habeat facultatem , ex commissione et concessione nostra speciali; eo tantum articulo interiecto, vt in recognitionem Ecclesiae matricis , videlicet Ecclesiae B. Michaelis praefatae, annuatim et perpetuo sacerdoti pro tempore eandem Ecclesiam S. Michaelis officianti, et in ea Deo iugiter famulanti, duas marcas praedicti hospites de Theutonica villa Sceuden , et. tertism