Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
periculis pro defensione diuinae iustitiae specialiter iuris nostri se suorumque personas exposuerit; in aliqualem, licet longe inferiorem, meritorum suorum compensationem inter alia donatiua nostra, quae fecimus, et ad quae in posterum facienda, exigente iustitia publicae honestatis , aequitate suadente et vrgente nihilominus conscientia, eidem Ecclesiae Strigoniensi recognoscimus nos teneri; quamdam possessionem nostram pure regalem, Rosnobana vocatam , ipsi Archiepiscopo et in ipsius persona Archiepiscopatui Strigoniensi, cum omnibus vtilitatibus , et pertinentiis, censu scilicet terragii, Octaua quoque regali totius argenti fodinae, quae ibidem esse dignoscitur, in eadem no])is vel nostris posteris parte vel particula reseruata ; lum collectis quoque regalibus, Ecclesiae Strigoniensis, a nostris Progenitoribus eidem Ecclesiae clementer indulta, et omnibus in vniuerso iuribus, reditibus, et prouentibus, quocunque nomine censentur, contulimus et conferimus et donauimus et donamus, tradidimus et tradimus, dedimus, atque damus, pleno iure proprietatis, et perpetui dominii, possidendam irreuocabiliter et habendam. In cuius rei memoriam etc. Datum per manum discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii etc. An. Domini millesimo, ducentesimo, nonagesimo primo, pridie kal. Ianuarii. Indictione quarta, regni autem nostri anno secundo." E tabulario Episcopatus Rosnauicnsis. Transcriptum ct confirmatum a Carolo Roberto A. 1513. Copia hae authentica plures errores cleteiguntur per fragmentum a Sclnnittio eclitum in Historiam Patriam inuecti tam quoad annum regni Andreae III quam etiam, quoad res gestas etc. Katona Tom. VIII. p. 278.