Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

tem, vbi in capite vinearum sunt due mete terree, et ibi declinat ad meridiem , per viam et montem, ac inetas interpositas reuertitur ad metas priores; et sic mete dicte terre terminantur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem , presentes concessimus litteras, ad peticionem dicti Magistri Stephani, et predictorum fidelium nostrorum dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datuin per manus magistri Theodori, viri discreti, Fraepositi Albensis, aule nostre Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesi­mo, nonagesimo primo. Pridie Idus lulii. Regni autem nostri anno primo." Ex autographo. Dipl. Hung. p, 562. sqq. A. Ch. 1291. Idem Andreas liberlates Episcopatus Tran­siluaniae communit. Andreas, Dei gratia , Hungarie etc. Comanie­que Rex. Vniuersis Christi fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Vniuersorum notitie harum serie decla­ramus : quod venerabilis Pater Petrus, Dei gratia , Episcopus Transiluanus, ad nostram accedens pre­senciam, exhibuit nobis patentes litteras Ladizlai, Dei gratia , regis Hungarie, patruelis fratris no­stri , super libertatibus populorum Ecclesie sue confectas, petens a nobis diligenter ac deuote, vt nos easdem litteras ratas habere, et nostro digna­remur priuilegio confirmare. Quarum quidem lit­terarum tenor talis est: (vid. ad an. 1282.) INos itaque ipsius venerabilis patris petitionibus fauo­rabiliter inclinati, libertates populorum suorum et ecclesie sue praescriptas, et aliarum villarum sua­/

Next

/
Thumbnails
Contents