Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

e.vercitum generalem contra ducem Austriae, qui confinia regni nostri deuastauerat, et quaedam ca­stra occupauerat, tum capitalem regni nostri ini­micum mouisseinus , dictus Magister Georgius se fortunae casibus submittere non formidans , ex­pugnatione castrorum de Austria, fidelissimos ex­hibuit famulatus ; \bi quam plures cognati ac ser­uientes sui , lethalia excipientes vulnera, vix mor­tis periculum euaserunt ; maxime etiam cum ad girandum ciuitatem Viennensem quosdam Barones et Nobiles regni nostri misissemus, ipse magister Georgius suae fidelitatis experientiam inibi lucu­lentius exhibuit et ostendit. Nos igitur commen­dabilem fidelitatem et grata obsequia eiusdem Ma­gistri Georgii, quae nobis et regno nostro tam in generalibus, quam in particularibus, vt praemisi­raus, expeditionibus regni nostri exhibuit fideliter et deuote, attendentes el volentes pro tot et tan­tis laudabilibus et meritoriis obsequiis, eidem ma­gistro Georgio , tanquam bene merito, occurrere regio cum fauore, sudores eius bellicos linteo re­munerationis abstergere, in aliqualem recompen­sationem suorum meritorum praemissorura, et spe­cialiter, quia in deferendis legationibus nostris ad Ducem Cracouiae, et Sandomiriae, cognatum no­strum carissimum , iuxta suae discretionis industri­am , super arduissimis nostris et regni nostri ne­gociis, fidelissimos et gratissiraos impendit famula­tus ; licet maiora et potiora mereretur, de pleni­tudine nostrae gratiae , ex certa scientia et mera liberalitate, de Praelatorum et Baronum nostro­rum consilio , rpsi magistro Georgio et per eum suis haeredibus , haeredumque suorum in posterum successoribus dedimus, donauiinus , tradidimus et

Next

/
Thumbnails
Contents