Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

siluano, Comite de Zounuk, Thoma ludice Cu­riae nostrae, Luca Magistro Tauernicorum Domi­nae reginae, consortis nostrae , Comite Zaladiensi, Oclius Comite Castriferrei, Mize Comite de Bu­drugh , et Tolna , Keinen Comite de Barana, Gregorio Bano, Comite Borsiensi, et Nitriensi, et aliis quam pluribus, regni nostri dignitates tenen­tibus et honores. E Coll. Diplomatica Dan. Cornides Tom. V. s. p. A. Ch. 1291. Idem Andreas Magislro Vgrino in congrega­lione Albae Iuliae celebrata possessiones Fogaras et Zumbathely restituit. Nos Andreas , Dei gratia, Rex Hungariae, memoriae commendantes significamus quibus expe­dit vniuersis: quod cum nos vniuersis nobilibus, Saxonibus, Syculis et Olachis, in partibus tran­siluanis, apud Albam Iule, pro reformatione sta­tus eoruindem congregationem cum eisdem fecis­semus, de consilio omnium praelatorum et Baro­nuin regni nostri eo tempore nobis assistentium; magister Vgrinus, dilectus et fidelis noster, quas­dam possessiones suas, Fogros et Zumbothel voca­tas, iuxta fluuium Oltli existentes, asserens a se indebite alienatas, surgendo in ipsa congregatione nostra, sibi per nos reddi et restitui postulasset, et super lioc instrumenta ac priuilegia sua exhilDuisset; tandem nos de facto dictarum possessionum magis certificare volentes, vtrum ipsius Magistri Vgrini fuerint nec ne? aJ) eisdem nofjilibus Saxonibus, Syculis, et Olachis diligenter inquiri fecimus; si dictae possessiones ad ipsum Magistrum Vgrinuin dinoscantur iusle et Iegitime pertinere. Qui qnidem

Next

/
Thumbnails
Contents