Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
regia, ac comitate (auctoritate) praesentium transferentes, eisdem conditionariis nostris transeundi in locum condilionis alium concedentes liberam facultatem. Xn cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri , magistri Theodori , Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCI. Nonas Iunii, indictione IV. reg. autem nostri an. primo. a E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 190. Originales in Archiuo Primatiali. A. Ch. 129^. Idem Andreas priuilegiales Praepositurae Bu~ densis de piscina Chetd litteras confirmat. Andreas , Dei gratia , Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae , Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus praesentem paginam inspecluris, salutem in authore salutis. Ad haec sunt a Domino iudicia in medio constituta, vt humana coerceatur audacia, et tuta sit inter reprobos innocentia , nihilque possit in posterum a maleuolis sugillari , quod mediante iustitia, quae pro veritate habetur, fuerit solidatum. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire , quod fideles et deuoti nostri, Magister M. Praepositus et Capitulum Budensis Ecclesiae super facto piscinae, Chechtoo vocatae , exhibuerunt nobis patentes Iitteras sub sigillis pendentibus Archiepiscoporum et aliorum Iudicum regni geueralium, petentes eas nostris litteris confirmari; quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Philippus Strigoniensis, Smaragdus Colocensib. 8 *