Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
benses gratulantur. Vt igitur haec nostra gratia, per nos facta, in perpetuum perseueret, nec possit vllo vnquam tempore in irritum retractari , praesentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi , aulae nostrae Vice-Cancellarii, Dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCI. Decimo Calendas Octobris, regni autem nostri anno secundo. Et quia idem Magister Theolorus, praepositus Albensis illo tempore fuerat noster Vice-Cancellarius, ad suspicionis notam tollendam, et abundantiam cautelae, sigilla Venerabilium Patrum , Lodomerii Strigoniensis, et Ioannis Colocensis , Dei gratia , Ecclesiaruin Archiepiscoporum, apponi fecimus , et appendi. u E collect. Diplomataria D, Cornides Tomo V. s. p. A. Ch. 1291. Idern Andreas villas atnbas Nandur , ad tollendas conditionariorum suorum insolentias, A. Episcopo Strigonien. ex toto confert. Andreas, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentein paginam inspecturis, salutem in omnium saluatore. Summa est ratio, quae pro religione facit, a regia Maiestate petentis , cum consideratione honorabilium et eminentium personarum , nihil carius existimatur, quam quod precibus comparatur. Ad vniuersorum igitur 110titiam tenore praesentium volumus peruenire , quod Venerabilis Pater, Dominus Lodomerius: Dei gratia, sanctae Strigoniensis Ecclesiae ArchieTom. VI. Vol. I. 8