Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
suetudo ciuitatis, et libertas exigit eorumdeni. Si vero iudex ipsorum, Iurati, vel ciues in reddenda iustitia defecerint, non partes, sed ludex et lurati, si inter se ad faciendam iustitiam partibus conuenire non poterunt, ad nostram praesentiain euocentur. Item : si aliquis de quacunque villa in ciuitatem Posoniensem causa commorandi venire voluerit, dominus ipsius villae seu possessionis ipsum impedire non praesumat; sed cum omnibus bonis suis libere abire permittat; iusto tamen et consueto terragio Domino terrae persoluto. Item ludaei, in ipsa ciuitate constituti , liabeant eamdem liberlatem, quam et ipsi ciues"; saluo iure Archiepiscopi Strigoniensis , et Praepositi Posoniensis remanente. Item monetarios nostros praecedat homo Iudicis de ipsa Ciuitate, qui eain faciet celeriter acceptari ; exclusa potestate Comitis Parochialis de ipsa ciuitate nostra. Item decimas frugum persoluant more Theotonico, prout hospites aliarum Ciuitatum dare et soluere consueuerunt; sicut etiam hactenus fuit obseruatum. Si qui autem in eadem ciuitate residere voluerint, aut in suburbiis ciuitatis permaneant, et fruantur eadem libertate, quali ciues de eadem ciuitate perfruuntur. Sed si qui in eadem ciuitate residentes, in pertinentiis ciuitatis se de libertate Ciuium nostrorum praedictorum praetextu seruitii, vel occasionis alterius alicuius eximere , vel retrahere voluerint, Iudex et lurati, ac ciues ipsos habeant excludendi facultatem , praeter Canonicos et Sacerdotes in ipsa ciuitate existentes. Item Piscatores eamdem habeant libertatem, qua et primitus sunt gauisi; ita videlicet: quod de captis vsonibus et piscibus sub glacie comprehensis, et aliis piscibus captis in