Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
le ipsius terre ipsam vineam dicti Moriani esse affirmassent. Datum quinta feria proxima ante Paska, Yt igitur donacio ipsius Moriani inter viuos legitime facta, et legacio in extremis ordinata, de nostra permissione et voluntate ac consensu, Ecclesie memorate perpetuo perseueret, presentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Omnia priuilegia et litteras, si que forsitan super possessionibus cuipiam fuissent emanata , et concessa, auctoritate presencium reuocantes, et penitus irritantes ; vt vbicunque in lucem prodierint, viribus careant, et inanes per omnia habeantur, Datum per manus discreti viri Magistri Achonis , aule nostre Vice-Cancellarii, anno Domini MCC. octuagesimo primo, kal. Oclobris. Indictione nona, regni autem nostri anno decimo." Ex autographo Koiier Epp. Quinque. Tora. II.p. 222. mA* Ch. 1281. Ladislaua Chunus litteras donationales de terra Vish, per Ruthenos receptas, Magistria Mylo et Chepano renouat. Ladislaus , Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ilamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus , quam futuris, salutem in omnium Saluatore. Ad Vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod Magister Myko, et Cliepanus, fiiii Comitis Martaleus , ad nostrae Maiestatis accedendo praesentiam, nobis liumiliter supplicando declarauerunt, quod Dominus liex Steplianus, Pater Noster charissimus , piae memoriae, pro inorte Ahellei fratris ipsorum, qui in coniliclu, quem idem pater noster inter ilu-