Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

vnum ex ipsis, virum idoneum, darent pro te­stimonio, coram quo idem Comes Nicolaus con­uocatis vicinis et commetaneis ipsius terrae, prae­dictam terram statueret, eidem Comiti Petro, si non foret contradictum, ad nostram praesentiam Contradictores ad terminum competentem euocan­do. Qui demum nobis rescripserunt, quod cum eodem Comiti Nicolao vnum ex ipsis virum idone­um destinassent, et ipse Comes Nicolaus praedi­ctam terram conuocatis vicinis et commelaneis eius­dem terrae dicto Comili Petro statuisset, nullo pe­liitus contradictore existente. Nos igitur, qui ex oflicio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, considerantes multiplices et laudabiles famulatus ipsius Comitis Petri, quae nobis cum summa laude virtutum fideliter exhibuit et deuote: in recompensationem fidelium et laudabilium ser­uiliorum ipsius Comitis Petri, praedictam terram cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis vni­uersis, eidem Comiti Pelro et suis haeredibus, liaeredumque suoruin successoribus dedimus, con­tulimus atque tradidimus, iure perpetuo et irreuo­cabiliter possidendain, inducente autem nos et mo­uente ad collationem praedictae terrae faciendam, donatione, seu traditione cuiusdam equi Seco co­loris, alti pretii, quem regiae aptum et congru­um Maiestati ab eodem recepiinus, ipso eodein 110­strae voluntati et petitioni in traditione ipsius equi omni liberalitate fideliter occurrente. Cuius qui­dem terrae metae, prout in litteris Praepositi et Conuentus vidimus contineri, lioc ordine distin­guuntur: Prima meta incipit a parte orientali, in­ter alpes, a capile fluuii Biztricza, inde per sjl­uas venit ad locum, qui dicitur Tempnekut, hinc

Next

/
Thumbnails
Contents