Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1280. Lodomerius A. Episcopus Strigonien. NoLilibus, Parochiae S. Ladislai Jllialistis , in proprietate sua Ecclesiam construendi facultatem largitur. Nos Lodomerius, miseralione diuina, Archiepiscopus Strigoniensis ecclesiae, eiusdemque loci Comes perpetuus, significamus omnibus, quibus expedit, praesenlium per tenorem. Quod cum prouinciam Scepus intrassemus, et in villa Lethun vocata, ciuitati S. Ladislai Regis vicinata, nostrum descensum haberemus, Comes Nicolaus, filius Ilenrici, cum suis fratribus; Tobias, filius Mvke; Curuinus et Rod, filii Prim; Rufus et Andreas, filii Eetlen ; filii Scentes ; filii Georgii ; nec non filii Nicolai; filii Thees; Nobiles de Levk ; ad nostram aecedentes praesentiam, dixerunt nobis conquerentes, quod a viris ecclesiasticis, et a diuinis officiis propter remotionem Ecclesiae Parochialis penitus essent alienati: quae fere distet ynum milliare; et ex praedictis NoJnlibus propter inhabentiam sacerdotis eorumdem, sine confessione, ac sine communicatione corporis et sanguinis Domjni nostri Iesu Christi, nec non sacra vnctione, semel , nudius et tertius, hoinines essent exspirati ; atque infantes baptizmatione carentes emigrauerunt; et per ciues praedictae ciuitatis, inuJtas blaspliemias ad ecclesiam procedentes, passi fuissent. Qua de caussa ab EccJesia S. Regis Ladislai Nobiles memoratos dignaremur alienare, et in propria ipsorum hereditate Ecclesiam permitteremus aedificare, vbi diuina valerent oilicia procurare. Nos vero omnimodam veritatem de praemissis a Sacerdotibus et Nobilibus eiusdem prouinciae scientes et inquirentes, nec non per virum discretum, fidelem 110strum Magistrum Haab , Praepositum Strigonien-