Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
res terras dislincliones faciunt, fricut fertur; de illis autem sex metis vadit iuxta terram Kokynis, et venit ad aliam viarn , quae venit a Kokynis , vbi sunt quatuor metae ; de illis autem quatuor metis tendit in eadem via iuxta terram praedicti Thomae, et peruenit ad priorem metam, vbi est ipsa arbor piry, et sic terminatur. Ceterum ordinatum est inter ipsos, quod ab omnibus impetitoribus super terra, quam Dominus Arcliiepiscopus ipsi Andreae contulit, eundem tenetur expedire ; ipse etiam Andreas eius super terra, quam Domino Archiepiscopo collocauit, ab omnibus inquietatoribus tenebitur expedire propriis laboribus et expensis. Vt igitur huius concambii , seu mutationis series inter ipsos robur perpetuae firmitatis oblineat , praesentes concessimus iitteras , sigilli nostii munimine confirmatas, Datum auno Domini MCCLXXX. " E MSS. Heufinesi Tom. B. nro 52. alias R. nro Gl. p. 112. Originales in arciiiuo Primatiali. Ch. 1280. fudex, et Iurati Strigonienses deciinas de vinis suis Capitulo Strigoniensis in futurum rite daturos se sub poena 200. marcarum obstringunt. Nos Comes Elkinus, Iudex Strigoniensis, Gergodinus, Comes Archinus, Bubinus, Nicolaus, Comes Hench, et Comes Bank, Iurati, ac vniuersi ciues praedictae ciuitatis, significamus quibus expedit vniuersis: quod licet ex demerito quorumdam luratorum, et conciuium nostrorum pro eo, quia decimas honorabili Capitulo Strig. duobus annis non soluerunt contumaciter, in ducentis marcis, contra ipsuin capitulum fuissemus conuicti, et in-