Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

rexVngarie, fidelibus suis Abbati etConuentui Wa­radiensi salutem et gratiam. Cum nos Comiti Mo riano , filio Moriani , non habenti heredes, sicut dixit, de possessionibus suis , cuicunque voluerit, liberam dederimus conferendi faculta­tem, fidelitati vestre precipiendo mandamus, qua­tenus quicquid idem de possessionibus suis ordi­nauerit coram vobis , vestras eidem ad hoc priui­legiales litteras concedere debeatis. Datum in Sum­lo, in festo Beati Andree Apostoli. Nouerit igitur Vestre Dominacionis Magnitudo, quod ad eundem Comitem Morianum in lecto egritudinis sue accu­bantem ad peticionem ipsius, per suum nuncium delatam , misimus vnum ex nobis virum ydoneum, coram quo idem Cornes Morianus suum conderet testamentum ; qui post modicum ad nos rediens retulit, quod coram ipso et in presencia duorum fratrum predicatorum, qui ambo petrus et petrus vocabantur , idem Comes Morianus eger quidem corpore, sed mentis sue compos, inter cetera sui testamenti disposita, seu ordinata de possessioni­bus suis , tale testamentum condidisset, si tamen ipsum sine heredum solatio decedere contingeret, quod possessiones suas , quas habet in Comitatu de Barana, Ieneu et Naney vocatas , cum omni­bus vtiiitatibus suis, et pertinentiis vniuersis reli­quisset consorti sue pro dote sua, rebus secum allatis, quas ab ipso per spoliaciones receptas esse recitasset. Item filie sue reliquisset possessiones suas in Comitatu de Wolkou existentes, Zorwas , Warad , et touth vocatas , cum vtilitatibus suis et ad se pertinentibus. Item possessionem suam, quam in Eng habere dinoscitur , reliquisset filie sororis sue cum suis pertinentiis vniuersis. Item

Next

/
Thumbnails
Contents