Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
Magislrum Culinum archidiaConum Ecclesiae suae comparuit in termino coram nobis; et quia tunc procedi non potuit in causa praedicta: eisdem Prccuratoribus secundum terminum siue alium ad procedendum in negocio praedicto ad ipsorum Procuratorum instantiam duximus praefigendum; quibus in ipso termino comparentibus pariter coram nobis, et tunc lite super petitis coram nobis per eos Iegitime contestata, Nos ad instantiam dictarum partium ad exhibendum ipsis probationes suns, quas de iure possent, tertium terminum peremtorium praeter alios terminos non peremtorios eidem venerabili Patri pluries assignatos, curauimus assignare ; vtraque parte pure , absolute et simpliciter assumpmente, quod in ipso termino, remoto cuiuslibet occasionis, seu exceptionis dila.toriae diffugio, praedicto Domino suo venerabili Patre, Domino P. Dei gratia, Episcopo Wesprimiensi et praedicta Abbatissa ipsius monasterii nomine praesentibus partibus, seu etiam alterutra partium absente, partis non comparentis absentinm diuina replente praesentia ipsum negocium definitiuae sententiae calculo terminandum , finem debitum sortiretur. Quae omnia, scilicet priuilegia sua et praedecessorum suorum praesentibus procuratoribus eiusdem venerabilis Patris etiam in priori termino exhibita, inspecta et lecta fuere in iudicio coram nobis. Nos igitur ipso negocio in examine nostri iudicii diutius ventillato, cum Procuratores Venerabilis Patris etiain in priuilegiis, seu instrumenlis per ipsam Abbatissam , et sorores eius nomine monasterii sui in iudicio exhibitis, nihil rationabile obiecissent, non in isto vltimo termino