Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

proprietatem Praepositi et Capiluli praefatorum cum Ytilitatibus suis cedent seu deuoluentur vjii­uersis. Hoc tamen articulo interiecto: quod si­qua partium de ipsa ordinatione seu compositione resilierit, parti eiusmodi compositionem seruanti iudicio ante litis ingressum subiacebit; lite nikilominus in priori statu seu vigore rema­nente. Iudicium vero seu Prestaldum partes de communi placare teuebuntur; partes etiam prac­lixa die ipsius iuramenti, vt assumpsissent, coram nobis comparebunt. Datum in passione Petri et Pauli Apostolorum. Anno MCCLXXX. " E MSS. Ileuenesi Tom. ZZ. nro LXXIX. p. 312. A. Ch. 1280. Capitulum Strigoniense de amica diuisione inter C. Dionysium, filium Kemeii et M. Kemen } fili­um Laurentii, peracta testatur. Vniuersis, praesentes litteras inspecturis, Ca­pitulum Strigoniense salutem in Domino. Ad vni­uersitatis Vestrae notitiam tenore praesentium vo­lumus peruenire: Quod nobiles viri, Comes Dio­nysius , filius Kemen, et Magister Kemen, lilius Laurentii , quondam Palatini, fratris eiusdem; ad nostram praesentiam personaliter accedentes, super possessionibus suis, praesentibus inferius nomina­lis, diuisionem liuiusmodi nobis exposuerint ir­reuocabiliter se fecisse: Quod possessio D e i t e vo­cata, sita in coniunctione el vicinilate Posoniensis ct Nitriensis Coniitatuum, quae ipsos Comitcm Dio­njsium et Magistrum Kemen communiter contin­gebat , iii forma Iiuius, diuisionis ipsi Comiti Dio­nysio et suis posteritatibus vniuersis in perpetuum est assignala , pariter cuua omnibus vtililatibus.

Next

/
Thumbnails
Contents