Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

monliculum per rubos , et ibi sunt tres metae de terra prope viam ; quae tres metae diuidunt terram Marcelli, Adriani et ipsius Heym; dein per dictam viam , versus meridiem sunt tres me­tae de terra : vna meta est dicti Marcelli, se­cunda Nicolai; filii Pous, et.Magistri Dominici de Laad — — — ipsius Heym. Inde descendendo versus orientem, prope magnam et publicam stra­tam , et ibi sunt eaedam metae de terra ; transeun­do per pratum et de liinc tendit per paruum mon­ticulum, et ibi sunt duae metae de terra. Inde peruenit ad rubos paruos, transeundo ad vnum pratum, et ibi sunt tres metae deterra: prima est magistri Dominici, et Nicolai de Laad, secunda Maghani, et tertia ipsius Heym , et sic finiuntur metae terrae supra dictae. Vt autem praefata do­natio, remutatio, siue concambium ipsius terrae Belsey, robur perpetuae firmitatis obtineat, nec processu temporum per quempiam valeat retracta­ri, aut in irritum reuocari, vel modo aiiquo im­rnutari, propter bonum perpetuum et pacificuin, praesentes litteras nostri sigilli capituli duximus munimine roborari. Item aicimus, quod praedicti fiJii Steph. retinebunt ad locum secundum regni consuetudinem, et ibi dicta terra Belsey ipsi Heym et suis perpetuo sub priuilegio stabiliri* Datum in Mysle in octauis Beati Martini Episcopi et Confes­soris, Anno aJ) Incarnatione Domini MiJlesimo, ducentesimo octuagesimo nono." E coll. Dipl. Kaprinay sub A. Tom. XLVIII. p. 123. S(j. Originales in archiuo Baronum Mesko de Szeplak.

Next

/
Thumbnails
Contents