Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

destituta existebat, sexaginta marcas exsoluisse Co­miti Herrico sepius nominato. Yt igitur talis per­mutacio , seu concambium processu temporum in irritum non possit per quempiam reuocari, seu retractari, ad peticionem parcium , presentes con­cessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno Domini MCC. octuagesimo nono. Nicolao Praeposito, Pliilippo lectore, Laurencio Cantore, Sebastiano Bacliiensi, Paulo Syrmiensi, Iacobo Scygidiensi, arcliidiaconis; Morcolpho Cu­stode, Daniele Decano, ceterisque fratribus in ec­clesia Bacsiensi fideliter famulant.ibus et deuote. " Ex autograplio. Dipl. Hung. Szechenyi p. 324. sqq. A.\Ch. 1289. Michael, Praepositus de Misle, terrarn Bel­sey vocatam, Jilios Stephani Comiti Ileym forma cam­bii cessisse testatur. Vniuersis Christi fidelibus , tam praesenlibus, quam futuris , praesentem paginam inspecturis , Magister Michael, praeposilus Mvslensis, et Capi­tulum eiusdem Ioci , salutarem noscere veritatem. Quoniam quae geruntur in tempore, simul Iabun­tur cum eodem , nisi suo scripto rata testimonio sagaciter confirmentur. Cum quod coram nobis personaliter constituti Elias etlohannes, filii Ste­phani de Belsey ex vna parte, et Comes Heym ex altera confessi sunt in nostri presencia, dicti Elias et Ioannes viua voce, quod quamdam terram Bels ey vocatam , hereditariam , presentibus et consentientibus coram nobis personaliter astantibus Magistro Dominico de Laad, et Nicolao, filio Po­us, Adriano filio Gregorii , Marcello de Zokol, et Maglano Pugile, commetaneis et vicinis ter-

Next

/
Thumbnails
Contents