Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
tributi esse culpabiles, et excessisse, humiliter recognoscentes, a nobis sibi indulgeri, et lieri misericorditer in liac parte, ad cordis eorum conscientias recurrentes suppliciter petierunt. Ad quorum supplicationem nobis condescendentibus mansuetudine cum paterna, iidem firmiter assumserunt, et solemniter et liberaliter promiserunt: vt a modo aliquos in eorum castrum, et in suburbium per terram vel per Danubium descendentes, non receptarent ; sin prius ab eisdem mercatoribus apud Strigonium de vniuersis suis mercibus tain supra fatae tricesimae reginali , quam etiam tributo Capitulo Ecclesiae nostrae Strigoniensis cedenti, fuerit plenarie satisfactum. Cum ex praerogatiua ciuilatis Strigoniensis, exque consuetudine, cuius temporis non extat memoria, sit locus apud Strigonium omnibus inercatoribus descendendi, et explicatis suis mercibus, tricesimam reginalem, et tributum Strigoniensis Capituli persoluendi. Et omnia liaec et singula praemissorum , Ciuibus et mercatoribus de Ratisbona, et de Vienna et de aliis superioribus partibus, iam statim, antequam Mercatores descendant, per speciales litteras insinuarent, et per suos nuncios pariter declararent, vt ex nunc, in antea Strigonium non audeant transire, tricesima Dominae reginae, et tributo Capitulo non solutis. Alioquin si hoc non facerent, et Budenses eos receptarent, ipso facto perdent omnes merces suas; et de his eis tantum darentur Tricesima, et tributum; et vniuersae Ecclesiae, et Ciues de Buda, et ecclesiasticum interdictum, et certae personae praedictae in excommunicationis sententiam relabantur. Datum Striconii. Anno