Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
ces Canonicorum, Suffraganeorum instanliain, supplicationes ministerialium, ad clamorem Ciuium et querimonias ciuitatis , animuin nostrum desideriis eorum sub liac forma tantum consensimus et expressimus applicari: si vestra Reuerenda Paternitas, cuius gratiae postulationis effectus innititur, ipsam postulationem admittere dignaretur. Ne tamen 'aliquorum fraus vel ambitio famam nostram obnubilet, quam in conspectu Dei et Vestro aperimus esse serenam: praemisimus dilectum protonotarium nostrum , Magistrum Gundakerum, dantes ei plenam praecautionem supplicandi pro nobis, ac contradicendi et faciendi omnia, per quae opinio nostri nominis, in stalu solido conseruetur, supplicantes humiliter, quatenus viua vox sua inueniat audientiam in vestrae auribus pietatis. " Ex cod. Altah. Sup. Cod. Dipl. P. II. p. 161. A: Ch. 1289. Lodomerius A. Episcopus Strigoniensis Ciues castri Buden. ad mercatores de Hcitisbona et Vienna per Danubiurn descendentes, tricesima reginali, ac tributo capituli , Strigonii non solutis, haud recipiendos sub interdicti, excommuniccitionisue censura string it. Nos Lodomerius, miseratione Diuina Strigoniensis Archiepiscopus, et comes perpetuus Lci eiusdem, significamus quibus expedit, praesentium per tenorem. Quod quidam complures mercaloies de Ratisbona et Vienna, et de aliis ciuitalibus et partibus Alemanniae, et aliarum regionum in Hungariam nauigio descendentes, et Strigonium locum videlicet solutionis tricesiinae reginalis et tributi capitulo Ecclesiae nostrae Strigoniensi prouenientis, 50 *