Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

le nostre Podolyn eontuleramus, per t\ rannicam rabiem gentiliuin, cum aliis suis rebus in Ecclesia predicte ville fore concrematum. Quare nos iustis peticionibus iam dicti Sculteti annuentes, predi­otum priuilegium propter casum superius expres­sum, quod eundem vigorem obtineat, ac si nostra innouatio nunquam eidem accessisset. Primo ergo et principaliter volumus , et lirmiter statuimus, quod predictus Henricus, in prenotata villa no­stra Podolyn , quam de nostre Serenitatis conces­sione iure Theutonico collocauit , omne ius villicationis integraliter habeat exercere, sua iura per omnia secundum formam iuris Cracouiensis et Sandomiriensis gubernando. Constituentes eum et posteros ibidem scultetos et iudices , vt eamdem perpetuo possideant, gubernent , secundum quod iuris ordo, ac iustitie exigit rectitudo. Concedunus eidem eciam molendinum liberum, et quotquot sepe dicta villa noslra indiguerit, vbi compelenci­us super litus aque Poprad construi vel edificari possint , cum omnibus vtilitatibus aliis , syluis, pratis, pascuis , rubetis, venacionibus, et libera piscatione in perpetuum , cum suis posteris , paci­lice, libere et quiete possidenda. Omnes quoque incole, seu mansionarii, qui in predicta villa suas construxerunt mansiones, iure Theutonicali, vide­licet Magd e b urge n s i , viuere decreuimus; ita, quod in solutionibus census de agris , secundum certam mensuram diuisionis distinctis, quilibet il­lorum singulis annis in festo B. Martini octo scotos argenti vsualis solueresit adstrictus, diflicultate qua­libet pretermissa ; aliis vero , qui ad eandein vil­lam pro succidenda sylua declinauerint, ibique su­um fixerint incolatuin, decem annoruin concedi-

Next

/
Thumbnails
Contents