Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
nentes, a potestate seu iurisdictione ac iudicatu Comitis de Zothmar, nec non aliorum iudicum, ex (empti sint et penitus excepti) volumus et fidelitati Vestrae praecipiendo mandamus, quatenus praefatos filios JVIichaelis, nullus vestrum audeat seu praesumat iudicare; siquis aliquid contra ipsos haberet actionis, corain nobis prosequatur , iuris ordine seruato; et nos de iisdem iustitiae faciemus complementum. Datum prope Geble, in octauis S. regis Stephani. Anno MCCLXXXIX.« E coll. Dipl. Kaprinai sub B. Tom II. p. 129. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Monialibus de insula leporum possessiones\quomodocun(jue alienatas restituit. Nos Ladislaus, Dei gratia, rex Hungariae , memoriae commendantes significamus , quibus expedit vniuersis : Quod nos vniuersas possessiones Ecclesiae Beatae M. Virginis de insula in regno nostro vbique existentes , simul cum tributis in Castro Budensi, in foro, et in Pesth exigendis , item vineis, molendinis, foenetis, siluis, et pisciliis, quae vulgariter Tanae nuncupantur; item palatia in calidis aquis existentia , simul cum omnibus pertinentiis ad ipsa , et specialiter monasterium de Tlielky simul cum villa ratione patronatus pertinenti ad idem, auferendo a quolibet, reddimus et restituimus eidem Ecclesiae B. Virginis commodo , et ea plenitudine, quemadmodum per Belam carissimum auum nostrum, et Stephanum carissimum Patrern nostrum , reges illustrissimae recordationis , donata exstiterant , et collata, iure perpetuo , et irreuocabiliter possiden da , omniaque instrumenta, si quae per aliquem quo-