Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
Quarto decimo Kalendas Octobris ; regni autem iiostri anno XVIII. " Apud Fridwalszky. Miner. Trans. p. 60. Katona T. VI. p. 997. sqq. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Petro Episcopo Transiluano semet iustificanti , quod Arbucz cognatum ipsius, mandato A. Episcoporum captiuasset, bona Ecclesiue S. Michaelis ablata restituit. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae , Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cnmaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Cliristi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salulem in eo, qui salutem operatus est iu medio terrae. Ad vniuersorum notitiam — — — —• volumus peruenire : quod cum Venerabilis P. Petrus, Dei gratia Episcopus Transiluanus, ex praecepto et mandato Ven. Patrum, Lodomerii videlicet Strigonien. et Ioannis Colocensis, D. gr. ecclesiarum Arcliiepiscoporum ; dicentium auetoritatem sedis npostolicae se habere, et non ex motu proprio; et voluntate, — — coram nobis sunt confessi, Arbucz, Cumanum, Cognatum nostrum, et duos nepotes eiusdem, ac Mopis Vayuodam 110strum Transiluanum, dilectos et fideles nostros captiuasset, et propter Iioc solum possessiones donatitias per inclitos reges et illustres , Belam videlicet, clarae memoriae auum nostrum, et Stephanum felicis recordationis Patrem nostrum , nec non per nos Ecclesiae B. Michaeli Cathedrali datas, factas et- collatas , scilicet villam Clusuar cum suis pertinentiis, et villam Albensem, cum suo territorio vniuerso, et aliis sibi atttinentiis, nec non et